Gaudeamus Igitur
Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus! (bis)
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem,
Nos habebit humus. (bis)
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere ?
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere?
Vita nostra brevis est, et brevi finietur.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur.
Vivat academia! Vivant professores !
Vivat membrum quodlibet !
Vivant membra quaelibet !
Semper sint in flore !
Vivant omnes virgines, faciles, formosae !
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae !
Vivat et respublica et qui illam regit !
>Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit !
Pereat tristitia, pereant osores !
Pereat diabolus,
Patriae maledictus
Atque irrisores !